Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.3.1 Cic. Fam. 7.3.4 (English) >>Cic. Fam. 7.3.6

7.3.3 hunc ego mihi belli finem feci nec putavi, cum integri pares non fuissemus, fractos superiores fore; discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria. certe nihil fuit praeterea, si te victori nolles aut non auderes committere. ex omnibus autem iis quae dixi incommodis nihil tolerabilius exsilio, praesertim innocenti ubi nulla adiuncta est turpitudo; addo etiam, cum ea urbe careas in qua nihil sit quod videre possis sine dolore. ego cum meis, si quicquam nunc cuiusquam est, etiam in meis esse malui. quae acciderunt,omnia dixi futura.

7.3.4 veni domum, non quo optima vivendi condicio esset, sed tamen, si esset aliqua forma rei p. tamquam in patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio. mortem mihi cur consciscerem causa non visa est, cur optarem multae causae. vetus est enim, ubi non sis qui fueris, non esse cur velis vivere. sed tamen vacare culpa magnum est solacium, praesertim cum habeam duas res quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et maximarum rerum gloriam; quarum altera mihi vivo numquam eripietur, altera ne mortuo quidem.

7.3.5 haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui, quod te cum mei tum rei p. cognovi amantissimum. notum tibi omne meum consilium esse volui, ut primum scires me numquam voluisse plus quemquam posse quam universam rem p., postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus ut obsisti non posset, me voluisse pacem; amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat uno, me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse belli; nunc autem si haec civitas est, civem esse me, si non, exsulem esse non incommodiore loco quam si Rhodum aut Mytilenas me contulissem.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.3.1 Cic. Fam. 7.3.4 (English) >>Cic. Fam. 7.3.6

Powered by PhiloLogic